Barack Obama Hiroshimam visit

 
Share
 

This series is archived ("HTTP Redirect" status)

Please note series archiving is a new, experimental, feature of Player FM with the aim of helping users understand how we fetch series and report on any issues.

Replaced by: Nuntii Latini

When? This feed was archived on August 21, 2017 07:34 (). Last successful fetch was on August 21, 2017 00:28 ()

Why? HTTP Redirect status. The feed permanently redirected to another series.

What now? If you were subscribed to this series when it was replaced, you will now be subscribed to the replacement series. This series will no longer be checked for updates. If you believe this to be in error, please check if the publisher's feed link below is valid and contact support to request the feed be restored or if you have any other concerns about this.

Manage episode 150404482 series 79565
By Discovered by Player FM and our community — copyright is owned by the publisher, not Player FM, and audio streamed directly from their servers.
Secundo bello mundano ad finem vergente, mense Augusto anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945), USA bombam atomicam in urbem Hiroshimam deiecit, quo factum est, ut centum quadraginta milia hominum interirent. Barack Obama, praesidens Americanorum, primus munere fungens nuper Hiroshimam (27.5.) visit, ubi coronam ad monumentum victimarum posuit. Dies internationalis tutatorum pacis Conventus generalis Nationum Unitarum declaravit diem undetricesimum mensis Mai (29.5.) internationalem diem tutatorum pacis. Primi pacis tutatores iam anno millesimo nongentesimo duodequinquagesimo (1948) in officium venerunt, ex quo anno Nationes Unitae sexaginta septem operationes ad pacem tutandam habuerunt. Finni in his fuerunt plus triginta quinque milia. Feminae in Finnia CX annos suffragium habent Kalendis Iuniis centum decem anni acti sunt, ex quo lex de comitiis agendis et suffragio ab ordinibus Finniae accepta est. Ex illa lege omnes cives , tam viri quam feminae, qui viginti quattuor annos compleverant, universale et aequale ius suffragii habuerunt. In comitiis parlamentaribus, mense Martio anni sequentis (1907) factis, undeviginti delegatae feminae – in toto orbe terrarum primae - in novum parlamentum creatae sunt. Centesimo decimo die anniversario novae legis (1.6.2016) parlamentum Finniae in sessionem festivam ad suffragium feminarum celebrandum convenit, quae sessio per televisionem transmissa est. Estne sepulcrum Aristotelis repertum? Kostas Sismanidis, archaeologus Graecus, credit se sepulcrum Aristotelis, diu quaesitum, in ruinis Stagirae, urbis antiquae, denique repperisse. Aristoteles, clarissimus in mundo philosophus, anno trecentesimo octogesimo quarto a.Chr.n. Stagirae Macedoniae natus est. Diem obiit in Chalcide insulae Euboiae, unde cineres eius Stagiram translati esse putantur. Iam viginti annos excavationes Stagirae fiunt. Ianua ex marmore facta ducit in cameram sepulcralem, in qua inventi sunt nummi aetatis Alexandri Magni, cuius magister Aristoteles fuerat. Architectura et situs apud forum antiquum indicare videntur, ut Sismanidis opinatur, sepulcrum esse Aristotelis. Real Madrid trophaeum cepit In certamine finali Confoederationis Campionum (Champions League), quod vespere Sabbati (28.5.) in stadio Sancti Syri Mediolanensi factum est, duo greges Hispani, scilicet Real Madrid et Atletico Madrid, conflixerunt. Cum post ludum centum viginti minutarum status certaminis adhuc unum ad unum (1-1) esset, ictibus undecim metrorum decertatum est. Victor evasit Real Madrid, qui iam antea saepius eodem certamine trophaeum ceperat. Ludus televisifice in ducentas viginti terras transmissus est, in quibus circiter centum octoginta miliones spectatorum fuisse aestimatur. Ad ludum inaugurandum spectatoribus acroasis musicalis data est, cantantibus Alicia Keys et Andrea Bocelli. (Tuomo Pekkanen)

159 episodes available. A new episode about every 8 days .